| Romam reuersus deducto in forum filio Druso | Tib.15.1.1 |
| statim e Carinis ac Pompeiana domo Esquilias in hor- | |
| tos Maecenatianos transmigrauit totumque se ad quie- | |
| tem contulit, priuata modo officia obiens ac publicorum | |
| munerum expers. | 5 |
| Gaio et Lucio intra triennium defunctis adoptatur | 2.1 |
| ab Augusto simul cum fratre eorum M. Agrippa, coactus | |
| prius ipse Germanicum fratris sui filium adoptare. nec | |
| quicquam postea pro patre familias egit aut ius, quod | |
| amiserat, ex ulla parte retinuit. nam neque donauit | 5 |
| neque manumisit, ne hereditatem quidem aut legata | |
| percepit ulla aliter quam ut peculio referret accepta. | |
| nihil ex eo tempore praetermissum est ad maiestatem | |
| eius augendam ac multo magis, postquam Agrippa abdi- | |
| cato atque seposito certum erat, uni spem successionis | 10 |
| incumbere; data rursus potestas tribunicia in quin- | 16.1.1 |
| quennium, delegatus pacandae Germaniae status, Partho- | |
| rum legati mandatis Augusto Romae redditis eum quo- | |
| que adire in prouincia iussi. sed nuntiata Illyrici de- | |
| fectione transiit ad curam noui belli, quod grauissimum | 5 |
| omnium externorum bellorum post Punica, per quin- | |
| decim legiones paremque auxiliorum copiam triennio | |
| gessit in magnis omnium rerum difficultatibus summa- | |
| que frugum inopia. et quanquam saepius reuocaretur, | 2.1 |
| tamen perseuerauit, metuens ne uicinus et praeualens | |
| hostis instaret ultro cedentibus. ac perseuerantiae | |
| grande pretium tulit, toto Illyrico, quod inter Italiam | |
| regnumque Noricum et Thraciam et Macedoniam inter- | 5 |
| que Danuuium flumen et sinum maris Hadriatici patet, | |
| perdomito et in dicionem redacto. cui gloriae amplior | 17.1.1 |
| adhuc ex oportunitate cumulus accessit. nam sub id | |
| fere tempus Quintilius Varus cum tribus legionibus in | |
| Germania periit, nemine dubitante quin uictores Ger- | |
| mani iuncturi se Pannoniis fuerint, nisi debellatum | 5 |
| prius Illyricum esset. quas ob res triumphus ei de- | |
| cretus est multi<que> et magni honores. censuerunt | 2.1 |
| etiam quidam ut Pannonicus, alii ut Inuictus, nonnulli | |
| ut Pius cognominaretur. sed de cognomine intercessit | |
| Augustus, eo contentum repromittens, quod se de- | |
| functo suscepturus esset. triumphum ipse distulit | 5 |
| maesta ciuitate clade Variana; nihilo minus urbem | |
| praetextatus et laurea coronatus intrauit positumque | |
| in Saeptis tribunal senatu astante conscendit ac me- | |
| dius inter duos consules cum Augusto simul sedit; | |
| unde populo consalutato circum templa deductus est. | 10 |