| Proximo anno repetita Germania cum animaduerteret | Tib.18.1.1 |
| Varianam cladem temeritate et neglegentia ducis acci- | |
| disse, nihil non de consilii sententia egit; semper alias | |
| sui arbitrii contentusque se uno, tunc praeter con- | |
| suetudinem cum compluribus de ratione belli communi- | 5 |
| cauit. curam quoque solito exactiorem praestitit. | |
| traiecturus Rhenum commeatum omnem ad certam | |
| formulam adstrictum non ante transmisit, quam con- | |
| sistens apud ripam explorasset uehiculorum onera, ne | |
| qua deportarentur nisi concessa aut necessaria. trans | 2.1 |
| Rhenum uero eum uitae ordinem tenuit, ut sedens in | |
| caespite nudo cibum caperet, saepe sine tentorio per- | |
| noctaret, praecepta sequentis diei omnia, et si quid | |
| subiti muneris iniungendum esset, per libellos daret; | 5 |
| addita monitione ut, de quo quisque dubitaret, se nec | |
| alio interprete quacumque uel noctis hora uteretur. | |
| disciplinam acerrime exegit animaduersionum et igno- | 19.1.1 |
| miniarum generibus ex antiquitate repetitis atque | |
| etiam legato legionis, quod paucos milites cum liberto | |
| suo trans ripam uenatum misisset, ignominia notato. | |
| proelia, quamuis minimum fortunae casibusque per- | 5 |
| mitteret, aliquanto constantius inibat, quotiens lucu- | |
| brante se subito ac nullo propellente decideret lumen | |
| et extingueretur, confidens, ut aiebat, ostento sibi a | |
| maioribus suis in omni ducatu expertissimo. sed re | |
| prospere gesta non multum afuit quin a Bructero | 10 |
| quodam occideretur, cui inter proximos uersanti et | |
| trepidatione detecto tormentis expressa confessio est | |
| cogitati facinoris. a Germania in urbem post biennium | 20.1.1 |
| regressus triumphum, quem distulerat, egit prosequen- | |
| tibus etiam legatis, quibus triumphalia ornamenta impe- | |
| trarat. ac prius quam in Capitolium flecteret, descendit | |
| e curru seque praesidenti patri ad genua summisit. | 5 |
| Batonem Pannonium ducem ingentibus donatum prae- | |
| miis Rauennam transtulit, gratiam referens, quod se | |
| quondam cum exercitu iniquitate loci circumclusum | |
| passus es<se>t euadere. prandium dehinc populo mille | |
| mensis et congiarium trecenos nummos uiritim dedit. | 10 |
| dedicauit et Concordiae aedem, item Pollucis et Castoris | |
| suo fratrisque nomine de manubiis. ac non multo | 21.1.1 |
| post lege per consules lata, ut prouincias cum Augusto | |
| communiter administraret simulque censum a[u]geret, | |
| condito lustro in Illyricum profectus est. et statim | |
| ex itinere reuocatus iam quidem adfectum, sed tamen | 5 |
| spirantem adhuc Augustum repperit fuitque una se- | |
| creto per totum diem. |