| Scio uulgo persuasum quasi egresso post secretum | Tib.21.2.1 |
| sermonem Tiberio uox Augusti per cubicularios ex- | |
| cepta sit: 'miserum populum R., qui sub tam len- | |
| tis maxillis erit.' ne illud quidem ignoro aliquos | |
| tradidisse, Augustum palam nec dissimulanter morum | 5 |
| eius diritatem adeo improbasse, ut nonnumquam re- | |
| missiores hilarioresque sermones superueniente eo ab- | |
| rumperet; sed expugnatum precibus uxoris adoptionem | |
| non abnuisse, uel etiam ambitione tractum, ut tali | |
| successore desiderabilior ipse quandoque fieret. adduci | 3.1 |
| tamen nequeo quin existimem, circumspectissimum et | |
| prudentissimum principem in tanto praesertim negotio | |
| nihil temere fecisse; sed uitiis Tiberi[i] uirtutibusque | |
| perpensis potiores duxisse uirtutes, praesertim cum et | 5 |
| rei p. causa adoptare se eum pro contione iurauerit | |
| et epistulis aliquot ut peritissimum rei militaris utque | |
| unicum p. R. praesidium prosequatur. ex quibus in | |
| exemplum pauca hinc inde subieci. | |
| 'Vale, iucundissime Tiberi, et feliciter rem | 4.1 |
| gere, ἐμοὶ καὶ ταῖς †μουιϲαϲαιϲτ στρατηγῶν. | |
| iucundissime et ita sim felix, uir fortissime et | |
| dux νομιμώτατε, uale. | |
| Ordinem aestiuorum tuorum ego uero < . . . >, | 5.1 |
| mi Tiberi, et inter tot rerum difficultates καὶ το- | |
| σαύτην ἀποθυμ[ε]ίαν τῶν στρατευομένων non | |
| potuisse quemquam prudentius gerere se quam | |
| tu gesseris, existimo. [h]ii quoque qui tecum | 5 |
| fuerunt omnes confitentur, uersum illum | |
| in te posse dici: | |
| unus homo nobis uigilando restituit rem. |