| Siue quid incidit de quo sit cogitandum di- | Tib.21.6.1 |
| ligentius, siue quid stomachor, ualde medius | |
| Fidius Tiberium meum desidero succurritque | |
| uersus ille Homericus: | |
| τούτου γ’ ἑσπ<ο>μένοιο καὶ ἐκ πυρὸς αἰθομένοιο | 5 |
| ἄμφω νοστήσαιμεν, ἐπ<ε>ὶ περίοιδε νοῆσαι. | |
| Attenuatum te esse continuatione laborum | 7.1 |
| cum audio et lego, di me perdant nisi cohor- | |
| rescit corpus meum; teque oro ut parcas tibi, | |
| ne si te languere audierimus, et ego et mater | |
| tua expiremus et summa imperi sui populus R. | 5 |
| periclitetur. | |
| Nihil interest ualeam ipse necne, si tu non | |
| ualebis. | |
| Deos obsecro, ut te nobis conseruent et | |
| ualere nunc et semper patiantur, si non p. R. | 10 |
| perosi sunt.' | |
| Excessum Augusti non prius palam fecit, quam | 22.1.1 |
| Agrippa iuuene interempto. hunc tribunus militum | |
| custos appositus occidit lectis codicillis, quibus ut id | |
| faceret iubebatur; quos codicillos dubium fuit, Augu- | |
| stusne moriens reliquisset, quo materiam tumultus post | 5 |
| se subduceret; an nomine Augusti Liuia et ea conscio | |
| Tiberio an ignaro, dictasset. Tiberius renuntianti tri- | |
| buno, factum esse quod imperasset, neque imperasse | |
| se et redditurum eum senatui rationem respondit, | |
| inuidiam scilicet in praesentia uitans. nam mox silentio | 10 |
| rem obliterauit. iure autem tribuniciae potestatis | 23.1.1 |
| coacto senatu incohataque adlocutione derepente uelut | |
| impar dolori congemuit, utque non solum uox sed et | |
| spiritus deficeret optauit ac perlegendum librum Druso | |
| filio tradidit. inlatum deinde Augusti testamentum, | 5 |
| non admissis signatoribus nisi senatorii ordinis, ceteris | |
| extra curiam signa agnoscentibus, recitauit per libertum. | |
| testamenti initium fuit: 'quoniam atrox fortuna | |
| Gaium et Lucium filios mihi eripuit, Tiberius | |
| Caesar mihi ex parte dimidia et sextante heres | 10 |
| esto.' quo et ipso aucta suspicio est opinantium suc- | |
| cessorem ascitum eum necessitate magis quam iudicio, | |
| quando ita praefari non abstinuerit. |