| Principatum, quamuis neque occupare confestim | Tib.24.1.1 |
| neque agere dubitasset, et statione militum, hoc est | |
| ui et specie dominationis assumpta, diu tamen recu- | |
| sauit, impudentissimo mimo nunc adhortantis amicos | |
| increpans ut ignaros, quanta belua esset impe- | 5 |
| rium, nunc precantem senatum et procumbentem sibi | |
| ad genua ambiguis responsis et callida cunctatione | |
| suspendens, ut quidam patientiam rumperent atque | |
| unus in tumultu proclamaret: 'aut agat aut desistat!' | |
| alter coram exprobraret ceteros, quod polliciti sint | 10 |
| tarde praestare, se<d> ipsum, quod praestet tarde polli- | |
| ceri. tandem quasi coactus et querens miseram et | 2.1 |
| onerosam iniungi sibi seruitutem, recepit imperium; | |
| nec tamen aliter, quam ut depositurum se quandoque | |
| spem faceret. ipsius uerba sunt: 'dum ueniam ad id | |
| tempus, quo uobis aequum possit uideri dare | 5 |
| uos aliquam senectuti meae requiem.' | |
| Cunctandi causa erat metus undique imminentium | 25.1.1 |
| discriminum, ut saepe lupum se auribus tenere di- | |
| ceret. nam et seruus Agrippae Clemens nomine non | |
| contemnendam manum in ultionem domini compararat | |
| et L. Scribonius Libo uir nobilis res nouas clam molie- | 5 |
| batur et duplex seditio militum in Illyrico et in Ger- | |
| mania exorta est. flagitabant ambo exercitus multa | 2.1 |
| extra ordinem, ante omnia ut aequarentur stipendio | |
| praetoriani<s>. Germaniciani quidem etiam principem | |
| detractabant non a se datum summaque ui Germani- | |
| cum, qui tum iis praeerat, ad capessendam rem p. urge- | 5 |
| bant, quanquam obfirmate resistentem. quem maxime | |
| casum timens, partes sibi quas senatui liberet, tuendas | |
| in re p. depoposcit, quando uniuersae sufficere solus | |
| nemo posset nisi cum altero uel etiam cum pluribus. | |
| simulauit et ualitudinem, quo aequiore animo Germa- | 3.1 |
| nicus celerem successionem uel certe societatem prin- | |
| cipatus opperiretur. compositis seditionibus Clementem | |
| quoque fraude deceptum redegit in potestatem. Li- | |
| bonem, ne quid in nouitate acerbius fieret, secundo | 5 |
| demum anno in senatu coarguit, medio temporis spatio | |
| tantum cauere contentus; nam et inter pontifices sacri- | |
| ficanti simul pro secespita plumbeum cultrum subicien- | |
| dum curauit et secretum petenti non nisi adhibito Druso | |
| filio dedit dextramque obambulantis ueluti incumbens, | 10 |
| quoad perageretur sermo, continuit. |