| Atque haec eo notabiliora erant, quod ipse in appel- | Tib.29.1.1 |
| landis uenerandisque et singulis et uniuersis prope | |
| excesserat humanitatis modum. dissentiens in curia a | |
| Q. Haterio: 'ignoscas,' inquit, 'rogo, si quid aduersus | |
| te liberius sicut senator dixero.' et deinde omnis | 5 |
| adloquens: 'dixi et nunc et saepe alias, p. c., bo- | |
| num et salutarem principem, quem uos tanta | |
| et tam libera potestate instruxistis, senatui | |
| seruire debere et uniuersis ciuibus saepe et | |
| plerumque etiam singulis; neque id dixisse me | 10 |
| paenitet, et bonos et aequos et fauentes uos | |
| habui dominos et adhuc habeo.' | |
| Quin etiam speciem libertatis quandam induxit | 30.1.1 |
| conseruatis senatui ac magistratibus et maiestate pri- | |
| stina et potestate. neque tam paruum quicquam neque | |
| tam magnum publici priuatique negotii fuit, de quo | |
| non ad patres conscriptos referretur: de uectigalibus | 5 |
| ac monopoliis, de extruendis reficiendisue operibus, | |
| etiam de legendo uel exauctorando milite ac legionum | |
| et auxiliorum discriptione, denique quibus imperium | |
| prorogari aut extraordinaria bella mandari, quid et | |
| qua[m] forma[m] regum litteris rescribi placeret. prae- | 10 |
| fectum alae de ui et rapinis reum causam in senatu | |
| dicere coegit. numquam curiam nisi solus intrauit; | |
| lectica quondam intro latus aeger comites a se re- | |
| mouit. quaedam aduersus sententiam suam decerni | 31.1.1 |
| ne questus quidem est. negante eo destinatos magi- | |
| stratus abesse oportere, ut praesentes honori adquie- | |
| scerent, praetor designatus liberam legationem impe- | |
| trauit. iterum censente, ut Trebianis legatam in opus | 5 |
| noui theatri pecuniam ad munitionem uiae transferre | |
| concederetur, optinere non potuit quin rata uoluntas | |
| legatoris esset. cum senatus consultum per discessionem | |
| forte fieret, transeuntem eum in alteram partem, in | |
| qua pauciores erant, secutus est nemo. | 10 |