Cetera quoque non nisi per magistratus et iure ordi- Tib.31.2.1
nario agebantur, tanta consulum auctoritate, ut legati
ex Africa adierint eos querentes, trahi se a Caesare
ad quem missi forent. nec mirum, cum palam esset,
ipsum quoque eisdem et assurgere et decedere uia. 5
corripuit consulares exercitibus praepositos, quod non 32.1.1
de rebus gestis senatui scriberent quodque de tribuendis
quibusdam militaribus donis ad se referrent, quasi
non omnium tribuendorum ipsi ius haberent. prae-
torem conlaudauit, quod honore inito consuetudinem 5
antiquam ret<t>ulisset de maioribus suis pro contione
memorandi. quorundam illustrium exequias usque ad
rogum frequentauit.
  Parem moderationem minoribus quoque et personis 2.1
et rebus exhibuit. cum Rhodiorum magistratus, quod
litteras publicas sine subscriptione ad se dederant, euo-
casset, ne uerbo quidem insectatus ac tantum modo
iussos subscribere remisit. Diogenes grammaticus, 5
disputare sabbatis Rhodi solitus, uenientem eum, ut se
extra ordinem audiret, non admiserat ac per seruolum
suum in septimum diem distulerat; hunc Romae salu-
tandi sui causa pro foribus adstantem nihil amplius
quam ut post septimum annum rediret admonuit. 10
praesidibus onerandas tributo prouincias suadentibus
rescripsit boni pastoris esse tondere pecus, non
deglubere.
  Paulatim principem exeruit praestititque etsi uarium 33.1.1
diu, commodiorem tamen saepius et ad utilitates publi-
cas proniorem. ac primo eatenus interueniebat, ne quid
perperam fieret. itaque et constitutiones senatus quas-
dam rescidit et magistratibus pro tribunali cognoscen- 5
tibus plerumque se offerebat consiliarium assidebat-
que iuxtim uel exaduersum in parte primori; et si quem
reorum elabi gratia rumor esset, subitus aderat iudices-
que aut e plano aut e quaesitoris tribunali legum et
religionis et noxae, de qua cognoscerent, admonebat; 10
atque etiam, si qua in publicis moribus desidia aut
mala consuetudine labarent, corrigenda suscepit. lu- 34.1.1
dorum ac munerum impensas corripuit mercedibus
scaenicorum recisis paribusque gladiatorum ad certum
numerum redactis. Corinthiorum uasorum pretia in
immensum exarsisse tresque mul<l>os triginta milibus 5
nummum uenisse grauiter conquestus, adhibendum
supellectili modum censuit annonamque macelli sena-
tus arbitratu quotannis temperandam, dato aedilibus
negotio popinas ganeasque usque eo inhibendi, ut ne
opera quidem pistoria proponi uenalia sinerent. et ut 10
parsimoniam publicam exemplo quoque iuuaret, sol-
lemnibus ipse cenis pridiana saepe ac semesa obsonia
apposuit dimidiatumque aprum, affirmans omnia eadem
habere, quae totum.