| Cotidiana oscula edicto prohibuit, item strenarum | Tib.34.2.1 |
| commercium ne ultra Kal. Ian. exerceretur. consuerat | |
| quadriplam stren[u]am, et de manu, reddere; sed offen- | |
| sus interpellari se toto mense ab iis qui potestatem | |
| sui die festo non habuissent, ultra non tulit. matronas | 35.1.1 |
| prostratae pudicitiae, quibus accusator publicus deesset, | |
| ut propinqui more maiorum de communi sententia | |
| coercerent auctor fuit. eq(uiti) R(omano) iuris iurandi | |
| gratiam fecit, uxorem in stupro generi compertam di- | 5 |
| mitteret, quam se numquam repudiaturum ante iura- | |
| uerat. feminae famosae, ut ad euitandas legum poenas | 2.1 |
| iure ac dignitate matronali exoluerentur, lenocinium | |
| profiteri coeperant, et ex iuuentute utriusque ordinis | |
| profligatissimus quisque, quominus in opera scaenae | |
| harenaeque edenda senatus consulto teneretur, famosi | 5 |
| iudicii notam sponte subibant; eos easque omnes, ne | |
| quod refugium in tali fraude cuiquam esset, exilio ad- | |
| fecit. senatori latum clauum ademit, cum cognosset | |
| sub Kal. Iul. demigrasse in hortos, quo uilius post | |
| diem aedes in urbe conduceret. alium e quaestura re- | 10 |
| mouit, quod uxorem pridie sortitionem ductam postridie | |
| repudiasset. externas caerimonias, Aegyptios Iudai- | 36.1.1 |
| cosque ritus compescuit, coactis qui superstitione ea | |
| tenebantur religiosas uestes cum instrumento omni | |
| comburere. Iudaeorum iuuentutem per speciem sacra- | |
| menti in prouincias grauioris caeli distribuit, reliquos | 5 |
| gentis eiusdem uel similia sectantes urbe summouit, | |
| sub poena perpetuae seruitutis nisi obtemperassent. | |
| expulit et mathematicos, sed deprecantibus ac se artem | |
| desituros promittentibus ueniam dedit. |