Biennio continuo post adeptum imperium pedem Tib.38.1.1
porta non extulit; sequenti tempore praeterquam in
propinqua oppida et, cum longissime, Antio tenus nus-
quam afuit, idque perraro et paucos dies; quamuis
prouincias quoque et exercitus reuisurum se saepe 5
pronuntiasset et prope quotannis profectionem prae-
pararet, uehiculis comprehensis, commeatibus per
municipia et colonias dispositis, ad extremum uota pro
itu et reditu suo suscipi passus, ut uulgo iam per iocum
'Callip<p>ides' uocaretur, quem cursitare ac ne cubiti 10
quidem mensuram progredi prouerbio Graeco notatum
est. sed orbatus utroque filio, quorum Germanicus 39.1.1
in Syria, Drusus Romae obierat, secessum Campaniae
petit; constanti et opinione et sermone paene omnium
quasi neque rediturus umquam et cito mortem etiam
obiturus. quod paulo minus utrumque euenit; nam 5
neque Romam amplius rediit [s]et paucos post dies
iuxta Tarracinam in praetorio, cui Speluncae nomen
est, incenante eo complura et ingentia saxa fortuito
superne dilapsa sunt, multisque conuiuarum et mini-
strorum elisis praeter spem euasit. 10
  Peragrata Campania, cum Capuae Capitolium, Nolae 40.1.1
templum Augusti, quam causam profectionis praeten-
derat, dedicasset, Capreas se contulit, praecipue delecta-
tus insula, quod uno paruoque litore adiretur, saepta
undique praeruptis immensae altitudinis rupibus et pro- 5
fundo mari[s]. statimque reuocante assidua obtestatione
populo propter cladem, qua apud Fidenas supra uiginti
hominum milia gladiatorio munere amphitheatri ruina
perierant, transiit in continentem potestatemque omni-
bus adeundi sui fecit: tanto magis, quod urbe egrediens 10
ne quis se interpellaret edixerat ac toto itinere adeuntis
submouerat.