Regressus in insulam rei p. quidem curam usque Tib.41.1.1
adeo abiecit, ut postea non decurias equitum umquam
supplerit, non tribunos militum praefectosque, non
prouinciarum praesides ullos mutauerit, Hispaniam et
Syriam per aliquot annos sine consularibus legatis 5
habuerit, Armeniam a Parthis occupari, Moesiam a
Dacis Sarmatisque, Gallias a Germanis uastari neglexe-
rit: magno dedecore imperii nec minore discrimine.
ceterum secreti licentiam nanctus et quasi ciuitatis 42.1.1
oculis remotis, cuncta simul uitia male diu dissimulata
tandem profudit: de quibus singillatim ab exordio refe-
ram. in castris tiro etiam tum propter nimiam uini
auiditatem pro Tiberio 'Biberius,' pro Claudio 'Cal- 5
dius,' pro Nerone 'Mero' uocabatur. postea princeps in
ipsa publicorum morum correctione cum Pomponio
Flacco et L. Pisone noctem continuumque biduum
epulando potandoque consumpsit, quorum alteri Syriam
prouinciam, alteri praefecturam urbis confestim de- 10
tulit, codicillis quoque iucundissimos et omnium hora-
rum amicos professus. Cestio Gall[i]o, libidinoso ac 2.1
prodigo seni, olim ab Augusto ignominia notato et a
se ante paucos dies apud senatum increpito cenam ea
lege condixit, ne quid ex consuetudine immutaret aut
demeret, utque nudis puellis ministrantibus cenaretur. 5
ignotissimum quaesturae candidatum nobilissimis ante-
posuit ob epotam in conuiuio propinante se uini am-
phoram. Asellio Sabino sestertia ducenta donauit pro
dialogo, in quo boleti et ficedulae et ostreae et turdi
certamen induxerat. nouum denique officium instituit 10
a uoluptatibus, praeposito equite R. T. Caesonio Prisco.
secessu uero Caprensi etiam sellaria excogitauit, sedem 43.1.1
arcanarum libidinum, in quam undique conquisiti
puellarum et exoletorum greges monstrosique concu-
bitus repertores, quos spintrias appellabat, triplici
serie conexi, in uicem incestarent coram ipso, ut aspectu 5
deficientis libidines excitaret. cubicula plurifariam 2.1
disposita tabellis ac sigillis lasciuissimarum pictura-
rum et figurarum adornauit librisque Elephantidis in-
struxit, ne cui in opera edenda exemplar impe[t]ratae
schemae deesset. in siluis quoque ac nemoribus passim 5
Venerios locos commentus est prost[r]antisque per antra
et causa rupes ex utriusque sexus pube Paniscorum et
Nympharum habitu, quae palam iam et uulgo nomine
insulae abutentes 'Caprineum' dictitabant.