| Maiore adhuc ac turpiore infamia flagrauit, uix ut | Tib.44.1.1 |
| referri audiriue, nedum credi fas sit, quasi pueros | |
| primae teneritudinis, quos pisciculos uocabat, insti- | |
| tueret, ut natanti sibi inter femina uersarentur ac | |
| luderent lingua morsuque sensim adpetentes; atque | 5 |
| etiam quasi infantes firmiores, necdum tamen lacte | |
| depulsos, inguini ceu papillae admoueret, pronior sane | |
| ad id genus libidinis et natura et aetate. quare Par- | 2.1 |
| rasi quoque tabulam, in qua Meleagro Atalanta ore | |
| morigeratur, legatam sibi sub condicione, ut si argu- | |
| mento offenderetur decies pro ea sestertium acciperet, | |
| non modo praetulit, sed et in cubiculo dedicauit. fertur | 5 |
| etiam in sacrificando quondam captus facie ministri | |
| acerram praeferentis nequisse abstinere, quin paene | |
| uixdum re diuina peracta ibidem statim seductum con- | |
| stupraret simulque fratrem eius tibicinem; atque utri- | |
| que mox, quod mutuo flagitium exprobrarant, crura | 10 |
| fregisse. feminarum quoque, et quidem illustrium, | 45.1.1 |
| capitibus quanto opere solitus sit inludere, euidentissime | |
| apparuit Malloniae cuiusdam exitu, quam perductam | |
| nec quicquam amplius pati constantissime recusantem | |
| delatoribus obiecit ac ne ream quidem interpellare desiit, | 5 |
| 'ecquid paeniteret'; donec ea relicto iudicio domum | |
| se abripuit ferroque transegit, obscaenitate[m] oris hir- | |
| suto atque olido seni clare exprobrata. unde mora | |
| in Atellanico exhodio proximis | |
| ludis adsensu maximo excepta percrebruit, 'hircum | 10 |
| uetulum capreis naturam ligurire.' |