| Biennio continuo post adeptum imperium pedem | Tib.38.1.1 |
| porta non extulit; sequenti tempore praeterquam in | |
| propinqua oppida et, cum longissime, Antio tenus nus- | |
| quam afuit, idque perraro et paucos dies; quamuis | |
| prouincias quoque et exercitus reuisurum se saepe | 5 |
| pronuntiasset et prope quotannis profectionem prae- | |
| pararet, uehiculis comprehensis, commeatibus per | |
| municipia et colonias dispositis, ad extremum uota pro | |
| itu et reditu suo suscipi passus, ut uulgo iam per iocum | |
| 'Callip<p>ides' uocaretur, quem cursitare ac ne cubiti | 10 |
| quidem mensuram progredi prouerbio Graeco notatum | |
| est. sed orbatus utroque filio, quorum Germanicus | 39.1.1 |
| in Syria, Drusus Romae obierat, secessum Campaniae | |
| petit; constanti et opinione et sermone paene omnium | |
| quasi neque rediturus umquam et cito mortem etiam | |
| obiturus. quod paulo minus utrumque euenit; nam | 5 |
| neque Romam amplius rediit [s]et paucos post dies | |
| iuxta Tarracinam in praetorio, cui Speluncae nomen | |
| est, incenante eo complura et ingentia saxa fortuito | |
| superne dilapsa sunt, multisque conuiuarum et mini- | |
| strorum elisis praeter spem euasit. | 10 |
| Peragrata Campania, cum Capuae Capitolium, Nolae | 40.1.1 |
| templum Augusti, quam causam profectionis praeten- | |
| derat, dedicasset, Capreas se contulit, praecipue delecta- | |
| tus insula, quod uno paruoque litore adiretur, saepta | |
| undique praeruptis immensae altitudinis rupibus et pro- | 5 |
| fundo mari[s]. statimque reuocante assidua obtestatione | |
| populo propter cladem, qua apud Fidenas supra uiginti | |
| hominum milia gladiatorio munere amphitheatri ruina | |
| perierant, transiit in continentem potestatemque omni- | |
| bus adeundi sui fecit: tanto magis, quod urbe egrediens | 10 |
| ne quis se interpellaret edixerat ac toto itinere adeuntis | |
| submouerat. |