| DE VITA | |
| IVLII AGRICOLAE | |
| LIBER | |
| Clarorum virorum facta moresque posteris tradere, anti- | 1.1.1 |
| quitus usitatum, ne nostris quidem temporibus quamquam | |
| incuriosa suorum aetas omisit, quotiens magna aliqua ac | |
| nobilis virtus vicit ac supergressa est vitium parvis mag- | |
| nisque civitatibus commune, ignorantiam recti et invidiam. | 5 |
| sed apud priores ut agere digna memoratu pronum magisque | 2.1 |
| in aperto erat, ita celeberrimus quisque ingenio ad proden- | |
| dam virtutis memoriam sine gratia aut ambitione bonae | |
| tantum conscientiae pretio ducebatur. ac plerique suam ipsi | 3.1 |
| vitam narrare fiduciam potius morum quam adrogantiam | |
| arbitrati sunt, nec id Rutilio et Scauro citra fidem aut | |
| obtrectationi fuit: adeo virtutes isdem temporibus optime | |
| aestimantur, quibus facillime gignuntur. at nunc narraturo | 4.1 |
| mihi vitam defuncti hominis venia opus fuit, quam non petis- | |
| sem incusaturus: tam saeva et infesta virtutibus tempora. |