Legimus, cum Aruleno Rustico Paetus Thrasea, Herennio 2.1.1
Senecioni Priscus Helvidius laudati essent, capitale fuisse,
neque in ipsos modo auctores, sed in libros quoque eorum
saevitum, delegato triumviris ministerio ut monumenta claris-
simorum ingeniorum in comitio ac foro urerentur. scilicet 2.1
illo igne vocem populi Romani et libertatem senatus et
conscientiam generis humani aboleri arbitrabantur, expulsis
insuper sapientiae professoribus atque omni bona arte in
exilium acta, ne quid usquam honestum occurreret. dedi- 3.1
mus profecto grande patientiae documentum; et sicut vetus
aetas vidit quid ultimum in libertate esset, ita nos quid in
servitute, adempto per inquisitiones etiam loquendi audien-
dique commercio. memoriam quoque ipsam cum voce per- 4.1
didissemus, si tam in nostra potestate esset oblivisci quam
tacere.