DE VITA
|
|
IVLII AGRICOLAE
|
|
LIBER
|
|
Clarorum virorum facta moresque posteris tradere, anti-
|
1.1.1
|
quitus usitatum, ne nostris quidem temporibus quamquam
|
|
incuriosa suorum aetas omisit, quotiens magna aliqua ac
|
|
nobilis virtus vicit ac supergressa est vitium parvis mag-
|
|
nisque civitatibus commune, ignorantiam recti et invidiam.
|
5
|
sed apud priores ut agere digna memoratu pronum magisque
|
2.1
|
in aperto erat, ita celeberrimus quisque ingenio ad proden-
|
|
dam virtutis memoriam sine gratia aut ambitione bonae
|
|
tantum conscientiae pretio ducebatur. ac plerique suam ipsi
|
3.1
|
vitam narrare fiduciam potius morum quam adrogantiam
|
|
arbitrati sunt, nec id Rutilio et Scauro citra fidem aut
|
|
obtrectationi fuit: adeo virtutes isdem temporibus optime
|
|
aestimantur, quibus facillime gignuntur. at nunc narraturo
|
4.1
|
mihi vitam defuncti hominis venia opus fuit, quam non petis-
|
|
sem incusaturus: tam saeva et infesta virtutibus tempora.
|
|