| Nunc demum redit animus; et quamquam primo statim | 3.1.1 |
| beatissimi saeculi ortu Nerva Caesar res olim dissociabilis | |
| miscuerit, principatum ac libertatem, augeatque cotidie | |
| felicitatem temporum Nerva Traianus, nec spem modo ac | |
| votum securitas publica, sed ipsius voti fiduciam ac robur | 5 |
| adsumpserit, natura tamen infirmitatis humanae tardiora sunt | |
| remedia quam mala; et ut corpora nostra lente augescunt, | |
| cito extinguuntur, sic ingenia studiaque oppresseris facilius | |
| quam revocaveris: subit quippe etiam ipsius inertiae dul- | |
| cedo, et invisa primo desidia postremo amatur. quid, si | 2.1 |
| per quindecim annos, grande mortalis aevi spatium, multi | |
| fortuitis casibus, promptissimus quisque saevitia principis | |
| interciderunt, pauci et, ut ita dixerim, non modo aliorum | |
| sed etiam nostri superstites sumus, exemptis e media vita tot | 5 |
| annis, quibus iuvenes ad senectutem, senes prope ad ipsos | |
| exactae aetatis terminos per silentium venimus? non tamen | 3.1 |
| pigebit vel incondita ac rudi voce memoriam prioris servi- | |
| tutis ac testimonium praesentium bonorum composuisse. | |
| hic interim liber honori Agricolae soceri mei destinatus, | |
| professione pietatis aut laudatus erit aut excusatus. | 5 |