| Gnaeus Iulius Agricola, vetere et inlustri Foroiuliensium | 4.1.1 |
| colonia ortus, utrumque avum procuratorem Caesarum | |
| habuit, quae equestris nobilitas est. pater illi Iulius Grae- | |
| cinus senatorii ordinis, studio eloquentiae sapientiaeque | |
| notus, iisque ipsis virtutibus iram Gai Caesaris meritus: | 5 |
| namque Marcum Silanum accusare iussus et, quia abnuerat, | |
| interfectus est. mater Iulia Procilla fuit, rarae castitatis. in | 2.1 |
| huius sinu indulgentiaque educatus per omnem honestarum | |
| artium cultum pueritiam adulescentiamque transegit. arce- | 3.1 |
| bat eum ab inlecebris peccantium praeter ipsius bonam inte- | |
| gramque naturam, quod statim parvulus sedem ac magistram | |
| studiorum Massiliam habuit, locum Graeca comitate et pro- | |
| vinciali parsimonia mixtum ac bene compositum. memoria | 4.1 |
| teneo solitum ipsum narrare se prima in iuventa studium | |
| philosophiae acrius, ultra quam concessum Romano ac | |
| senatori, hausisse, ni prudentia matris incensum ac fla- | |
| grantem animum coërcuisset. scilicet sublime et erectum | 5.1 |
| ingenium pulchritudinem ac speciem magnae excelsaeque | |
| gloriae vehementius quam caute adpetebat. mox mitigavit | |
| ratio et aetas, retinuitque, quod est difficillimum, ex sapientia | |
| modum. | 5 |