| Prima castrorum rudimenta in Britannia Suetonio Paulino, | 5.1.1 |
| diligenti ac moderato duci, adprobavit, electus quem contu- | |
| bernio aestimaret. nec Agricola licenter, more iuvenum | 2.1 |
| qui militiam in lasciviam vertunt, neque segniter ad volup- | |
| tates et commeatus titulum tribunatus et inscitiam rettulit: | |
| sed noscere provinciam, nosci exercitui, discere a peritis, | |
| sequi optimos, nihil adpetere in iactationem, nihil ob formi- | 5 |
| dinem recusare, simulque et anxius et intentus agere. non | 3.1 |
| sane alias exercitatior magisque in ambiguo Britannia fuit: | |
| trucidati veterani, incensae coloniae, intercepti exercitus; | |
| tum de salute, mox de victoria certavere. quae cuncta etsi | 4.1 |
| consiliis ductuque alterius agebantur, ac summa rerum et | |
| recuperatae provinciae gloria in ducem cessit, artem et usum | |
| et stimulos addidere iuveni, intravitque animum militaris | |
| gloriae cupido, ingrata temporibus quibus sinistra erga emi- | 5 |
| nentis interpretatio nec minus periculum ex magna fama | |
| quam ex mala. |