| Hinc ad capessendos magistratus in urbem degressus | 6.1.1 |
| Domitiam Decidianam, splendidis natalibus ortam, sibi | |
| iunxit; idque matrimonium ad maiora nitenti decus ac | |
| robur fuit. vixeruntque mira concordia, per mutuam cari- | |
| tatem et in vicem se anteponendo, nisi quod in bona uxore | 5 |
| tanto maior laus, quanto in mala plus culpae est. sors | 2.1 |
| quaesturae provinciam Asiam, pro consule Salvium Titia- | |
| num dedit, quorum neutro corruptus est, quamquam et pro- | |
| vincia dives ac parata peccantibus, et pro consule in omnem | |
| aviditatem pronus quantalibet facilitate redempturus esset | 5 |
| mutuam dissimulationem mali. auctus est ibi filia, in sub- | 3.1 |
| sidium simul ac solacium; nam filium ante sublatum brevi | |
| amisit. mox inter quaesturam ac tribunatum plebis atque | |
| ipsum etiam tribunatus annum quiete et otio transiit, gnarus | |
| sub Nerone temporum, quibus inertia pro sapientia fuit. | 5 |
| idem praeturae tenor et silentium; nec enim iurisdictio | 4.1 |
| obvenerat. ludos et inania honoris medio rationis atque | |
| abundantiae duxit, uti longe a luxuria ita famae propior. | |
| tum electus a Galba ad dona templorum recognoscenda | 5.1 |
| diligentissima conquisitione effecit, ne cuius alterius sacri- | |
| legium res publica quam Neronis sensisset. |