| Sequens annus gravi vulnere animum domumque eius | 7.1.1 |
| adflixit. nam classis Othoniana licenter vaga dum Intimi- | 2.1 |
| lium (Liguriae pars est) hostiliter populatur, matrem Agrico- | |
| lae in praediis suis interfecit, praediaque ipsa et magnam | |
| patrimonii partem diripuit, quae causa caedis fuerat. igitur | 3.1 |
| ad sollemnia pietatis profectus Agricola, nuntio adfectati a | |
| Vespasiano imperii deprehensus ac statim in partis trans- | |
| gressus est. initia principatus ac statum urbis Mucianus re- | 4.1 |
| gebat, iuvene admodum Domitiano et ex paterna fortuna | |
| tantum licentiam usurpante. is missum ad dilectus agendos | 5.1 |
| Agricolam integreque ac strenue versatum vicesimae legioni | |
| tarde ad sacramentum transgressae praeposuit, ubi decessor | |
| seditiose agere narrabatur: quippe legatis quoque consulari- | |
| bus nimia ac formidolosa erat, nec legatus praetorius ad | 5 |
| cohibendum potens, incertum suo an militum ingenio. ita | 6.1 |
| successor simul et ultor electus rarissima moderatione maluit | |
| videri invenisse bonos quam fecisse. |