| Ceterum Britanniam qui mortales initio coluerint, in- | 11.1.1 |
| digenae an advecti, ut inter barbaros, parum compertum. | |
| habitus corporum varii atque ex eo argumenta. namque | 2.1 |
| rutilae Caledoniam habitantium comae, magni artus Ger- | |
| manicam originem adseverant; Silurum colorati vultus, torti | |
| plerumque crines et posita contra Hispania Hiberos veteres | |
| traiecisse easque sedes occupasse fidem faciunt; proximi | 5 |
| Gallis et similes sunt, seu durante originis vi, seu procur- | |
| rentibus in diversa terris positio caeli corporibus habitum | |
| dedit. in universum tamen aestimanti Gallos vicinam in- | 3.1 |
| sulam occupasse credibile est. eorum sacra deprehendas | 4.1 |
| <ac> superstitionum persuasione<s>; sermo haud multum di- | |
| versus, in deposcendis periculis eadem audacia et, ubi | |
| advenere, in detrectandis eadem formido. plus tamen | 5.1 |
| ferociae Britanni praeferunt, ut quos nondum longa pax | |
| emollierit. nam Gallos quoque in bellis floruisse accepimus; | |
| mox segnitia cum otio intravit, amissa virtute pariter ac | |
| libertate. quod Britannorum olim victis evenit: ceteri | 5 |
| manent quales Galli fuerunt. |