| Britanniae situm populosque multis scriptoribus memo- | 10.1.1 |
| ratos non in comparationem curae ingeniive referam, sed | |
| quia tum primum perdomita est. ita quae priores nondum | |
| comperta eloquentia percoluere, rerum fide tradentur. Bri- | 2.1 |
| tannia, insularum quas Romana notitia complectitur maxima, | |
| spatio ac caelo in orientem Germaniae, in occidentem | |
| Hispaniae obtenditur, Gallis in meridiem etiam inspicitur; | |
| septentrionalia eius, nullis contra terris, vasto atque aperto | 5 |
| mari pulsantur. formam totius Britanniae Livius veterum, | 3.1 |
| Fabius Rusticus recentium eloquentissimi auctores oblongae | |
| scutulae vel bipenni adsimulavere. et est ea facies citra | 4.1 |
| Caledoniam, unde et in universum fama [est]: transgressis | |
| inmensum et enorme spatium procurrentium extremo iam | |
| litore terrarum velut in cuneum tenuatur. hanc oram novis- | 5.1 |
| simi maris tunc primum Romana classis circumvecta insulam | |
| esse Britanniam adfirmavit, ac simul incognitas ad id tempus | |
| insulas, quas Orcadas vocant, invenit domuitque. dispecta | 6.1 |
| est et Thule, quia hactenus iussum, et hiems adpetebat. sed | |
| mare pigrum et grave remigantibus perhibent ne ventis qui- | |
| dem perinde attolli, credo quod rariores terrae montesque, | |
| causa ac materia tempestatum, et profunda moles continui | 5 |
| maris tardius impellitur. naturam Oceani atque aestus | 7.1 |
| neque quaerere huius operis est, ac multi rettulere: unum | |
| addiderim, nusquam latius dominari mare, multum fluminum | |
| huc atque illuc ferre, nec litore tenus adcrescere aut resor- | |
| beri, sed influere penitus atque ambire, et iugis etiam ac | 5 |
| montibus inseri velut in suo. |