| Revertentem ab legatione legionis divus Vespasianus inter | 9.1.1 |
| patricios adscivit; ac deinde provinciae Aquitaniae prae- | |
| posuit, splendidae inprimis dignitatis administratione ac spe | |
| consulatus, cui destinarat. credunt plerique militaribus in- | 2.1 |
| geniis subtilitatem deesse, quia castrensis iurisdictio secura | |
| et obtusior ac plura manu agens calliditatem fori non exer- | |
| ceat: Agricola naturali prudentia, quamvis inter togatos, | |
| facile iusteque agebat. iam vero tempora curarum remissio- | 3.1 |
| numque divisa: ubi conventus ac iudicia poscerent, gravis | |
| intentus, severus et saepius misericors: ubi officio satis | |
| factum, nulla ultra potestatis persona[; tristitiam et adrogan- | |
| tiam et avaritiam exuerat]. nec illi, quod est rarissimum, | 4.1 |
| aut facilitas auctoritatem aut severitas amorem deminuit. | |
| integritatem atque abstinentiam in tanto viro referre iniuria | |
| virtutum fuerit. ne famam quidem, cui saepe etiam boni | 5.1 |
| indulgent, ostentanda virtute aut per artem quaesivit: procul | |
| ab aemulatione adversus collegas, procul a contentione ad- | |
| versus procuratores, et vincere inglorium et atteri sordidum | |
| arbitrabatur. minus triennium in ea legatione detentus ac | 6.1 |
| statim ad spem consulatus revocatus est, comitante opinione | |
| Britanniam ei provinciam dari, nullis in hoc ipsius sermoni- | |
| bus, sed quia par videbatur. haud semper errat fama; | 7.1 |
| aliquando et eligit. consul egregiae tum spei filiam iuveni | |
| mihi despondit ac post consulatum collocavit, et statim Bri- | |
| tanniae praepositus est, adiecto pontificatus sacerdotio. |