| Namque absentia legati remoto metu Britanni agitare | 15.1.1 |
| inter se mala servitutis, conferre iniurias et interpretando | |
| accendere: nihil profici patientia nisi ut graviora tamquam | |
| ex facili tolerantibus imperentur. singulos sibi olim reges | 2.1 |
| fuisse, nunc binos imponi, e quibus legatus in sanguinem, | |
| procurator in bona saeviret. aeque discordiam praeposito- | |
| rum, aeque concordiam subiectis exitiosam. alterius manus | |
| centuriones, alterius servos vim et contumelias miscere. | 5 |
| nihil iam cupiditati, nihil libidini exceptum. in proelio | 3.1 |
| fortiorem esse qui spoliet: nunc ab ignavis plerumque et | |
| imbellibus eripi domos, abstrahi liberos, iniungi dilectus, | |
| tamquam mori tantum pro patria nescientibus. quantulum | 4.1 |
| enim transisse militum, si sese Britanni numerent? sic | |
| Germanias excussisse iugum: et flumine, non Oceano de- | |
| fendi. sibi patriam coniuges parentes, illis avaritiam et | 5.1 |
| luxuriam causas belli esse. recessuros, ut divus Iulius | |
| recessisset, modo virtutem maiorum suorum aemularentur. | |
| neve proelii unius aut alterius eventu pavescerent: plus | |
| impetus felicibus, maiorem constantiam penes miseros esse. | 5 |
| iam Britannorum etiam deos misereri, qui Romanum ducem | 6.1 |
| absentem, qui relegatum in alia insula exercitum detine- | |
| rent; iam ipsos, quod difficillimum fuerit, deliberare. porro | |
| in eius modi consiliis periculosius esse deprehendi quam | |
| audere. | 5 |