| His atque talibus in vicem instincti, Boudicca generis | 16.1.1 |
| regii femina duce (neque enim sexum in imperiis discernunt) | |
| sumpsere universi bellum; ac sparsos per castella milites | |
| consectati, expugnatis praesidiis ipsam coloniam invasere | |
| ut sedem servitutis, nec ullum in barbaris [ingeniis] saevitiae | 5 |
| genus omisit ira et victoria. quod nisi Paulinus cognito | 2.1 |
| provinciae motu propere subvenisset, amissa Britannia foret; | |
| quam unius proelii fortuna veteri patientiae restituit, tenenti- | |
| bus arma plerisque, quos conscientia defectionis et proprius | |
| ex legato timor agitabat, ne quamquam egregius cetera adro- | 5 |
| ganter in deditos et ut suae cuiusque iniuriae ultor durius | |
| consuleret. missus igitur Petronius Turpilianus tamquam | 3.1 |
| exorabilior et delictis hostium novus eoque paenitentiae | |
| mitior, compositis prioribus nihil ultra ausus Trebellio | |
| Maximo provinciam tradidit. Trebellius segnior et nullis | 4.1 |
| castrorum experimentis, comitate quadam curandi provin- | |
| ciam tenuit. didicere iam barbari quoque ignoscere vitiis | |
| blandientibus, et interventus civilium armorum praebuit | |
| iustam segnitiae excusationem: sed discordia laboratum, | 5 |
| cum adsuetus expeditionibus miles otio lasciviret. Trebel- | 5.1 |
| lius, fuga ac latebris vitata exercitus ira, indecorus atque | |
| humilis precario mox praefuit, ac velut pacta exercitus | |
| licentia, ducis salute, [et] seditio sine sanguine stetit. nec | 6.1 |
| Vettius Bolanus, manentibus adhuc civilibus bellis, agitavit | |
| Britanniam disciplina: eadem inertia erga hostis, similis | |
| petulantia castrorum, nisi quod innocens Bolanus et nullis | |
| delictis invisus caritatem paraverat loco auctoritatis. | 5 |