| Hunc Britanniae statum, has bellorum vices media iam | 18.1.1 |
| aestate transgressus Agricola invenit, cum et milites velut | |
| omissa expeditione ad securitatem et hostes ad occasionem | |
| verterentur. Ordovicum civitas haud multo ante adventum | 2.1 |
| eius alam in finibus suis agentem prope universam obtriverat, | |
| eoque initio erecta provincia. et quibus bellum volentibus | 3.1 |
| erat, probare exemplum ac recentis legati animum opperiri, | |
| cum Agricola, quamquam transvecta aestas, sparsi per pro- | |
| vinciam numeri, praesumpta apud militem illius anni quies, | |
| tarda et contraria bellum incohaturo, et plerisque custodiri | 5 |
| suspecta potius videbatur, ire obviam discrimini statuit; | |
| contractisque legionum vexillis et modica auxiliorum manu, | |
| quia in aequum degredi Ordovices non audebant, ipse ante | |
| agmen, quo ceteris par animus simili periculo esset, erexit | |
| aciem. caesaque prope universa gente, non ignarus instan- | 4.1 |
| dum famae ac, prout prima cessissent, terrorem ceteris fore, | |
| Monam insulam, <a> cuius possessione revocatum Paulinum | |
| rebellione totius Britanniae supra memoravi, redigere in | |
| potestatem animo intendit. sed, ut in subitis consiliis, naves | 5.1 |
| deerant: ratio et constantia ducis transvexit. depositis | |
| omnibus sarcinis lectissimos auxiliarium, quibus nota vada | |
| et patrius nandi usus, quo simul seque et arma et equos | |
| regunt, ita repente inmisit, ut obstupefacti hostes, qui | 5 |
| classem, qui navis, qui mare expectabant, nihil arduum | |
| aut invictum crediderint sic ad bellum venientibus. ita | 6.1 |
| petita pace ac dedita insula clarus ac magnus haberi Agri- | |
| cola, quippe cui ingredienti provinciam, quod tempus alii | |
| per ostentationem et officiorum ambitum transigunt, labor | |
| et periculum placuisset. nec Agricola prosperitate rerum | 7.1 |
| in vanitatem usus, expeditionem aut victoriam vocabat victos | |
| continuisse; ne laureatis quidem gesta prosecutus est, sed | |
| ipsa dissimulatione famae famam auxit, aestimantibus quanta | |
| futuri spe tam magna tacuisset. | 5 |