| Ceterum animorum provinciae prudens, simulque doctus | 19.1.1 |
| per aliena experimenta parum profici armis, si iniuriae | |
| sequerentur, causas bellorum statuit excidere. a se suisque | 2.1 |
| orsus primum domum suam coërcuit, quod plerisque haud | |
| minus arduum est quam provinciam regere. nihil per | |
| libertos servosque publicae rei, non studiis privatis nec ex | |
| commendatione aut precibus centurionem militesve adscire, | 5 |
| sed optimum quemque fidissimum putare. omnia scire, non | 3.1 |
| omnia exsequi. parvis peccatis veniam, magnis severitatem | |
| commodare; nec poena semper, sed saepius paenitentia | |
| contentus esse; officiis et administrationibus potius non | |
| peccaturos praeponere, quam damnare cum peccassent. | 5 |
| frumenti et tributorum exactionem aequalitate munerum | 4.1 |
| mollire, circumcisis quae in quaestum reperta ipso tributo | |
| gravius tolerabantur. namque per ludibrium adsidere clausis | |
| horreis et emere ultro frumenta ac luere pretio cogebantur. | |
| divortia itinerum et longinquitas regionum indicebatur, ut | 5.1 |
| civitates proximis hibernis in remota et avia deferrent, | |
| donec quod omnibus in promptu erat paucis lucrosum | |
| fieret. |