| Haec primo statim anno comprimendo egregiam famam | 20.1.1 |
| paci circumdedit, quae vel incuria vel intolerantia priorum | |
| haud minus quam bellum timebatur. sed ubi aestas ad- | 2.1 |
| venit, contracto exercitu multus in agmine, laudare mode- | |
| stiam, disiectos coërcere; loca castris ipse capere, aestuaria | |
| ac silvas ipse praetemptare; et nihil interim apud hostis | |
| quietum pati, quo minus subitis excursibus popularetur; | 5 |
| atque ubi satis terruerat, parcendo rursus invitamenta pacis | |
| ostentare. quibus rebus multae civitates, quae in illum | 3.1 |
| diem ex aequo egerant, datis obsidibus iram posuere et | |
| praesidiis castellisque circumdatae, et tanta ratione cura- | |
| que, ut nulla ante Britanniae nova pars <pariter> inlacessita | |
| transierit. | 5 |