| Tertius expeditionum annus novas gentis aperuit, vasta- | 22.1.1 |
| tis usque ad Tanaum (aestuario nomen est) nationibus. | |
| qua formidine territi hostes quamquam conflictatum saevis | |
| tempestatibus exercitum lacessere non ausi; ponendisque | |
| insuper castellis spatium fuit. adnotabant periti non alium | 2.1 |
| ducem opportunitates locorum sapientius legisse. nullum ab | |
| Agricola positum castellum aut vi hostium expugnatum aut | |
| pactione ac fuga desertum; nam adversus moras obsidionis | |
| annuis copiis firmabantur. ita intrepida ibi hiems, crebrae | 3.1 |
| eruptiones et sibi quisque praesidio, inritis hostibus eoque | |
| desperantibus, quia soliti plerumque damna aestatis hiber- | |
| nis eventibus pensare tum aestate atque hieme iuxta pelle- | |
| bantur. nec Agricola umquam per alios gesta avidus | 4.1 |
| intercepit: seu centurio seu praefectus incorruptum facti | |
| testem habebat. apud quosdam acerbior in conviciis narra- | |
| batur; <et> ut erat comis bonis, ita adversus malos iniucundus. | |
| ceterum ex iracundia nihil supererat secretum, ut silentium | 5.1 |
| eius non timeres: honestius putabat offendere quam odisse. |