| Quarta aestas obtinendis quae percucurrerat insumpta; | 23.1.1 |
| ac si virtus exercituum et Romani nominis gloria pateretur, | |
| inventus in ipsa Britannia terminus. namque Clota et | 2.1 |
| Bodotria diversi maris aestibus per inmensum revectae, | |
| angusto terrarum spatio dirimuntur: quod tum praesidiis | |
| firmabatur atque omnis propior sinus tenebatur, summotis | |
| velut in aliam insulam hostibus. | 5 |