| Quinto expeditionum anno nave prima transgressus igno- | 24.1.1 |
| tas ad id tempus gentis crebris simul ac prosperis proeliis | |
| domuit; eamque partem Britanniae quae Hiberniam aspi- | |
| cit copiis instruxit, in spem magis quam ob formidinem, si | |
| quidem Hibernia medio inter Britanniam atque Hispaniam | 5 |
| sita et Gallico quoque mari opportuna valentissimam imperii | |
| partem magnis in vicem usibus miscuerit. spatium eius, si | 2.1 |
| Britanniae comparetur, angustius nostri maris insulas supe- | |
| rat. solum caelumque et ingenia cultusque hominum haud | |
| multum a Britannia differunt; [in] melius aditus portus- | |
| que per commercia et negotiatores cogniti. Agricola ex- | 3.1 |
| pulsum seditione domestica unum ex regulis gentis exceperat | |
| ac specie amicitiae in occasionem retinebat. saepe ex eo | |
| audivi legione una et modicis auxiliis debellari obtinerique | |
| Hiberniam posse; idque etiam adversus Britanniam pro- | 5 |
| futurum, si Romana ubique arma et velut e conspectu | |
| libertas tolleretur. |