| Ceterum aestate, qua sextum officii annum incohabat, | 25.1.1 |
| amplexus civitates trans Bodotriam sitas, quia motus uni- | |
| versarum ultra gentium et infesta hostilis exercitus itinera | |
| timebantur, portus classe exploravit; quae ab Agricola pri- | |
| mum adsumpta in partem virium sequebatur egregia specie, | 5 |
| cum simul terra, simul mari bellum impelleretur, ac saepe | |
| isdem castris pedes equesque et nauticus miles mixti copiis | |
| et laetitia sua quisque facta, suos casus attollerent, ac modo | |
| silvarum ac montium profunda, modo tempestatum ac fluc- | |
| tuum adversa, hinc terra et hostis, hinc victus Oceanus | 10 |
| militari iactantia compararentur. Britannos quoque, ut ex | 2.1 |
| captivis audiebatur, visa classis obstupefaciebat, tamquam | |
| aperto maris sui secreto ultimum victis perfugium claudere- | |
| tur. ad manus et arma conversi Caledoniam incolentes | 3.1 |
| populi magno paratu, maiore fama, uti mos est de ignotis, | |
| oppugnare ultro castellum adorti, metum ut provocantes | |
| addiderant; regrediendumque citra Bodotriam et ceden- | |
| dum potius quam pellerentur ignavi specie prudentium | 5 |
| admonebant, cum interim cognoscit hostis pluribus ag- | |
| minibus inrupturos. ac ne superante numero et peritia | 4.1 |
| locorum circumiretur, diviso et ipse in tris partes exercitu | |
| incessit. |