| Initio aestatis Agricola domestico vulnere ictus, anno | 29.1.1 |
| ante natum filium amisit. quem casum neque ut plerique | |
| fortium virorum ambitiose, neque per lamenta rursus ac | |
| maerorem muliebriter tulit; et in luctu bellum inter reme- | |
| dia erat. igitur praemissa classe, quae pluribus locis prae- | 2.1 |
| data magnum et incertum terrorem faceret, expedito exercitu, | |
| cui ex Britannis fortissimos et longa pace exploratos addi- | |
| derat, ad montem Graupium pervenit, quem iam hostis | |
| insederat. nam Britanni nihil fracti pugnae prioris eventu | 3.1 |
| et ultionem aut servitium expectantes, tandemque docti | |
| commune periculum concordia propulsandum, legationibus | |
| et foederibus omnium civitatium vires exciverant. iamque | 4.1 |
| super triginta milia armatorum aspiciebantur, et adhuc | |
| adfluebat omnis iuventus et quibus cruda ac viridis senec- | |
| tus, clari bello et sua quisque decora gestantes, cum inter | |
| pluris duces virtute et genere praestans nomine Calgacus | 5 |
| apud contractam multitudinem proelium poscentem in hunc | |
| modum locutus fertur: |