| 'Quotiens causas belli et necessitatem nostram intueor, | 30.1.1 |
| magnus mihi animus est hodiernum diem consensumque | |
| vestrum initium libertatis toti Britanniae fore: nam et uni- | |
| versi co<i>stis et servitutis expertes, et nullae ultra terrae ac ne | |
| mare quidem securum inminente nobis classe Romana. | 5 |
| ita proelium atque arma, quae fortibus honesta, eadem etiam | 2.1 |
| ignavis tutissima sunt. priores pugnae, quibus adversus | 3.1 |
| Romanos varia fortuna certatum est, spem ac subsidium | |
| in nostris manibus habebant, quia nobilissimi totius Britan- | |
| niae eoque in ipsis penetralibus siti nec ulla servientium | |
| litora aspicientes, oculos quoque a contactu dominationis | 5 |
| inviolatos habebamus. nos terrarum ac libertatis extremos | 4.1 |
| recessus ipse ac sinus famae in hunc diem defendit: nunc | |
| terminus Britanniae patet, atque omne ignotum pro magni- | |
| fico est; sed nulla iam ultra gens, nihil nisi fluctus ac saxa, | |
| et infestiores Romani, quorum superbiam frustra per obse- | 5 |
| quium ac modestiam effugias. raptores orbis, postquam | 5.1 |
| cuncta vastantibus defuere terrae, mare scrutantur: si | |
| locuples hostis est, avari, si pauper, ambitiosi, quos non | |
| Oriens, non Occidens satiaverit: soli omnium opes atque | |
| inopiam pari adfectu concupiscunt. auferre trucidare ra- | 6.1 |
| pere falsis nominibus imperium, atque ubi solitudinem | |
| faciunt, pacem appellant. |