| 'Liberos cuique ac propinquos suos natura carissimos | 31.1.1 |
| esse voluit: hi per dilectus alibi servituri auferuntur; con- | |
| iuges sororesque etiam si hostilem libidinem effugerunt, | |
| nomine amicorum atque hospitum polluuntur. bona fortu- | 2.1 |
| naeque in tributum, ager atque annus in frumentum, cor- | |
| pora ipsa ac manus silvis ac paludibus emuniendis inter | |
| verbera et contumelias conteruntur. nata servituti mancipia | |
| semel veneunt, atque ultro a dominis aluntur: Britannia | 5 |
| servitutem suam cotidie emit, cotidie pascit. ac sicut in | 3.1 |
| familia recentissimus quisque servorum etiam conservis ludi- | |
| brio est, sic in hoc orbis terrarum vetere famulatu novi nos | |
| et viles in excidium petimur; neque enim arva nobis aut | |
| metalla aut portus sunt, quibus exercendis reservemur. | 5 |
| virtus porro ac ferocia subiectorum ingrata imperantibus; | 4.1 |
| et longinquitas ac secretum ipsum quo tutius, eo suspectius. | |
| ita sublata spe veniae tandem sumite animum, tam quibus | |
| salus quam quibus gloria carissima est. Brigantes femina | 5.1 |
| duce exurere coloniam, expugnare castra, ac nisi felicitas in | |
| socordiam vertisset, exuere iugum potuere: nos integri et | |
| indomiti et in libertatem, non in paenitentiam <bel>laturi; | |
| primo statim congressu ostendamus, quos sibi Caledonia | 5 |
| viros seposuerit. |