| 'An eandem Romanis in bello virtutem quam in pace | 32.1.1 |
| lasciviam adesse creditis? nostris illi dissensionibus ac dis- | |
| cordiis clari vitia hostium in gloriam exercitus sui vertunt; | |
| quem contractum ex diversissimis gentibus ut secundae res | |
| tenent, ita adversae dissolvent: nisi si Gallos et Germanos | 5 |
| et (pudet dictu) Britannorum plerosque, licet dominationi | |
| alienae sanguinem commodent, diutius tamen hostis quam | |
| servos, fide et adfectu teneri putatis. metus ac terror sunt | 2.1 |
| infirma vincla caritatis; quae ubi removeris, qui timere | |
| desierint, odisse incipient. omnia victoriae incitamenta pro | |
| nobis sunt: nullae Romanos coniuges accendunt, nulli | |
| parentes fugam exprobraturi sunt; aut nulla plerisque patria | 5 |
| aut alia est. paucos numero, trepidos ignorantia, caelum | 3.1 |
| ipsum ac mare et silvas, ignota omnia circumspectantis, | |
| clausos quodam modo ac vinctos di nobis tradiderunt. ne | |
| terreat vanus aspectus et auri fulgor atque argenti, quod | |
| neque tegit neque vulnerat. in ipsa hostium acie invenie- | 4.1 |
| mus nostras manus: adgnoscent Britanni suam causam, | |
| recordabuntur Galli priorem libertatem, tam deserent illos | |
| ceteri Germani quam nuper Usipi reliquerunt. nec quic- | |
| quam ultra formidinis: vacua castella, senum coloniae, | 5 |
| inter male parentis et iniuste imperantis aegra municipia | |
| et discordantia. hic dux, hic exercitus: ibi tributa et me- | 5.1 |
| talla et ceterae servientium poenae, quas in aeternum per- | |
| ferre aut statim ulcisci in hoc campo est. proinde ituri in | |
| aciem et maiores vestros et posteros cogitate.' |