| Excepere orationem alacres, ut barbaris moris, fremitu | 33.1.1 |
| cantuque et clamoribus dissonis. iamque agmina et armorum | |
| fulgores audentissimi cuiusque procursu; simul instrue- | |
| batur acies, cum Agricola quamquam laetum et vix muni- | |
| mentis coërcitum militem accendendum adhuc ratus, ita | 5 |
| disseruit: 'septimus annus est, commilitones, ex quo virtute | 2.1 |
| et auspiciis imperii Romani, fide atque opera vestra Britan- | |
| niam vicistis. tot expeditionibus, tot proeliis, seu fortitu- | |
| dine adversus hostis seu patientia ac labore paene adversus | |
| ipsam rerum naturam opus fuit, neque me militum neque | 5 |
| vos ducis paenituit. ergo egressi, ego veterum legatorum, | 3.1 |
| vos priorum exercituum terminos, finem Britanniae non | |
| fama nec rumore, sed castris et armis tenemus: inventa | |
| Britannia et subacta. equidem saepe in agmine, cum vos | 4.1 |
| paludes montesve et flumina fatigarent, fortissimi cuiusque | |
| voces audiebam: "quando dabitur hostis, quando in manus | |
| <veniet>?" veniunt, e latebris suis extrusi, et vota virtusque in | |
| aperto, omniaque prona victoribus atque eadem victis ad- | 5 |
| versa. nam ut superasse tantum itineris, evasisse silvas, | 5.1 |
| transisse aestuaria pulchrum ac decorum in frontem, ita | |
| fugientibus periculosissima quae hodie prosperrima sunt; | |
| neque enim nobis aut locorum eadem notitia aut commea- | |
| tuum eadem abundantia, sed manus et arma et in his omnia. | 5 |
| quod ad me attinet, iam pridem mihi decretum est neque | 6.1 |
| exercitus neque ducis terga tuta esse. proinde et honesta | |
| mors turpi vita potior, et incolumitas ac decus eodem loco | |
| sita sunt; nec inglorium fuerit in ipso terrarum ac naturae | |
| fine cecidisse. | 5 |