| 'Si novae gentes atque ignota acies constitisset, aliorum | 34.1.1 |
| exercituum exemplis vos hortarer: nunc vestra decora re- | |
| censete, vestros oculos interrogate. hi sunt, quos proximo | |
| anno unam legionem furto noctis adgressos clamore debel- | |
| lastis; hi ceterorum Britannorum fugacissimi ideoque tam | 5 |
| diu superstites. quo modo silvas saltusque penetrantibus | 2.1 |
| fortissimum quodque animal contra ruere, pavida et inertia | |
| ipso agminis sono pellebantur, sic acerrimi Britannorum | |
| iam pridem ceciderunt, reliquus est numerus ignavorum et | |
| metuentium. quos quod tandem invenistis, non restiterunt, | 3.1 |
| sed deprehensi sunt; novissimae res et extremus metus | |
| torpore defixere aciem in his vestigiis, in quibus pulchram | |
| et spectabilem victoriam ederetis. transigite cum expe- | 4.1 |
| ditionibus, imponite quinquaginta annis magnum diem, | |
| adprobate rei publicae numquam exercitui imputari potuisse | |
| aut moras belli aut causas rebellandi.' |