| Et Britanni, qui adhuc pugnae expertes summa collium | 37.1.1 |
| insederant et paucitatem nostrorum vacui spernebant, de- | |
| gredi paulatim et circumire terga vincentium coeperant, ni | |
| id ipsum veritus Agricola quattuor equitum alas, ad subita | |
| belli retentas, venientibus opposuisset, quantoque ferocius | 5 |
| adcucurrerant, tanto acrius pulsos in fugam disiecisset. ita | 2.1 |
| consilium Britannorum in ipsos versum, transvectaeque prae- | |
| cepto ducis a fronte pugnantium alae aversam hostium aciem | |
| invasere. tum vero patentibus locis grande et atrox specta- | |
| culum: sequi, vulnerare, capere, atque eosdem oblatis aliis | 5 |
| trucidare. iam hostium, prout cuique ingenium erat, cater- | 3.1 |
| vae armatorum paucioribus terga praestare, quidam inermes | |
| ultro ruere ac se morti offerre. passim arma et corpora et | |
| laceri artus et cruenta humus; et aliquando etiam victis ira | |
| virtusque. nam postquam silvis adpropinquaverunt, primos | 4.1 |
| sequentium incautos collecti et locorum gnari circumvenie- | |
| bant. quod ni frequens ubique Agricola validas et expeditas | |
| cohortis indaginis modo et, sicubi artiora erant, partem | |
| equitum dimissis equis, simul rariores silvas equitem persul- | 5 |
| tare iussisset, acceptum aliquod vulnus per nimiam fiduciam | |
| foret. ceterum ubi compositos firmis ordinibus sequi rursus | 5.1 |
| videre, in fugam versi, non agminibus, ut prius, nec alius | |
| alium respectantes: rari et vitabundi in vicem longinqua | |
| atque avia petiere. finis sequendi nox et satietas fuit. caesa | 6.1 |
| hostium ad decem milia: nostrorum trecenti sexaginta ceci- | |
| dere, in quis Aulus Atticus praefectus cohortis, iuvenili | |
| ardore et ferocia equi hostibus inlatus. |