| Ac primo congressu eminus certabatur; simulque con- | 36.1.1 |
| stantia, simul arte Britanni ingentibus gladiis et brevibus | |
| caetris missilia nostrorum vitare vel excutere, atque ipsi | |
| magnam vim telorum superfundere, donec Agricola quat- | |
| tuor Batavorum cohortis ac Tungrorum duas cohortatus est, | 5 |
| ut rem ad mucrones ac manus adducerent; quod et ipsis | |
| vetustate militiae exercitatum et hostibus inhabile [parva | |
| scuta et enormis gladios gerentibus]; nam Britannorum | |
| gladii sine mucrone complexum armorum et in arto pugnam | |
| non tolerabant. igitur ut Batavi miscere ictus, ferire | 2.1 |
| umbonibus, ora fodere, et stratis qui in aequo adstiterant, | |
| erigere in collis aciem coepere, ceterae cohortes aemulatione | |
| et impetu conisae proximos quosque caedere: ac plerique | |
| semineces aut integri festinatione victoriae relinquebantur. | 5 |
| interim equitum turmae, <ut> fugere covinnarii, peditum se | 3.1 |
| proelio miscuere. et quamquam recentem terrorem intu- | |
| lerant, densis tamen hostium agminibus et inaequalibus | |
| locis haerebant; minimeque aequa nostris iam pugnae facies | |
| erat, cum aegre clivo instantes simul equorum corporibus | 5 |
| impellerentur; ac saepe vagi currus, exterriti sine rectoribus | |
| equi, ut quemque formido tulerat, transversos aut obvios | |
| incursabant. |