| Si quis piorum manibus locus, si, ut sapientibus placet, | 46.1.1 |
| non cum corpore extinguuntur magnae animae, placide | |
| quiescas, nosque domum tuam ab infirmo desiderio et | |
| muliebribus lamentis ad contemplationem virtutum tuarum | |
| voces, quas neque lugeri neque plangi fas est. admiratione | 2.1 |
| te potius et immortalibus laudibus et, si natura suppe- | |
| ditet, similitudine colamus: is verus honos, ea coniunctis- | |
| simi cuiusque pietas. id filiae quoque uxorique praece- | 3.1 |
| perim, sic patris, sic mariti memoriam venerari, ut omnia | |
| facta dictaque eius secum revolvant, formamque ac figuram | |
| animi magis quam corporis complectantur, non quia inter- | |
| cedendum putem imaginibus quae marmore aut aere fingun- | 5 |
| tur, sed, ut vultus hominum, ita simulacra vultus imbecilla ac | |
| mortalia sunt, forma mentis aeterna, quam tenere et expri- | |
| mere non per alienam materiam et artem, sed tuis ipse | |
| moribus possis. quidquid ex Agricola amavimus, quidquid | 4.1 |
| mirati sumus, manet mansurumque est in animis hominum | |
| in aeternitate temporum, fama rerum; nam multos veterum | |
| velut inglorios et ignobilis oblivio obruit: Agricola posteri- | |
| tati narratus et traditus superstes erit. | 5 |