| Non vidit Agricola obsessam curiam et clausum armis | 45.1.1 |
| senatum et eadem strage tot consularium caedes, tot nobilis- | |
| simarum feminarum exilia et fugas. una adhuc victoria | |
| Carus Mettius censebatur, et intra Albanam arcem sententia | |
| Messalini strepebat, et Massa Baebius iam tum reus erat: | 5 |
| mox nostrae duxere Helvidium in carcerem manus; nos | |
| Maurici Rusticique visus <foedavit>; nos innocenti sanguine | |
| Senecio perfudit. Nero tamen subtraxit oculos suos iussit- | 2.1 |
| que scelera, non spectavit: praecipua sub Domitiano mi- | |
| seriarum pars erat videre et aspici, cum suspiria nostra | |
| subscriberentur, cum denotandis tot hominum palloribus | |
| sufficeret saevus ille vultus et rubor, quo se contra pudorem | 5 |
| muniebat. | |
| Tu vero felix, Agricola, non vitae tantum claritate, sed | 3.1 |
| etiam opportunitate mortis. ut perhibent qui interfuere | |
| novissimis sermonibus tuis, constans et libens fatum ex- | |
| cepisti, tamquam pro virili portione innocentiam principi | |
| donares. sed mihi filiaeque eius praeter acerbitatem parentis | 4.1 |
| erepti auget maestitiam, quod adsidere valetudini, fovere | |
| deficientem, satiari vultu complexuque non contigit. ex- | 5.1 |
| cepissemus certe mandata vocesque, quas penitus animo | |
| figeremus. noster hic dolor, nostrum vulnus, nobis tam | |
| longae absentiae condicione ante quadriennium amissus est. | |
| omnia sine dubio, optime parentum, adsidente amantissima | 6.1 |
| uxore superfuere honori tuo: paucioribus tamen lacrimis | |
| comploratus es, et novissima in luce desideravere aliquid | |
| oculi tui. |