| Natus erat Agricola Gaio Caesare tertium consule idibus | 44.1.1 |
| Iuniis: excessit quarto et quinquagesimo anno, decimum | |
| kalendas Septembris Collega Prisc<in>oque consulibus. quod | 2.1 |
| si habitum quoque eius posteri noscere velint, decentior | |
| quam sublimior fuit; nihil impetus in vultu: gratia oris | |
| supererat. bonum virum facile crederes, magnum libenter. | |
| et ipse quidem, quamquam medio in spatio integrae aetatis | 3.1 |
| ereptus, quantum ad gloriam, longissimum aevum peregit. | |
| quippe et vera bona, quae in virtutibus sita sunt, impleverat, | |
| et consulari ac triumphalibus ornamentis praedito quid aliud | |
| adstruere fortuna poterat? opibus nimiis non gaudebat, | 4.1 |
| speciosae [non] contigerant. filia atque uxore superstiti- | |
| bus potest videri etiam beatus incolumi dignitate, florente | |
| fama, salvis adfinitatibus et amicitiis futura effugisse. nam | 5.1 |
| sicut ei <non licuit> durare in hanc beatissimi saeculi lucem ac | |
| principem Traianum videre, quod augurio votisque apud | |
| nostras auris ominabatur, ita festinatae mortis grande sola- | |
| cium tulit evasisse postremum illud tempus, quo Domitianus | 5 |
| non iam per intervalla ac spiramenta temporum, sed con- | |
| tinuo et velut uno ictu rem publicam exhausit. |