| Finis vitae eius nobis luctuosus, amicis tristis, extraneis | 43.1.1 |
| etiam ignotisque non sine cura fuit. vulgus quoque et hic | |
| aliud agens populus et ventitavere ad domum et per fora | |
| et circulos locuti sunt; nec quisquam audita morte Agri- | |
| colae aut laetatus est aut statim oblitus. augebat miseratio- | 2.1 |
| nem constans rumor veneno interceptum: nobis nihil com- | |
| perti, <ut> adfirmare ausim. ceterum per omnem valetudinem | |
| eius crebrius quam ex more principatus per nuntios visentis | |
| et libertorum primi et medicorum intimi venere, sive cura | 5 |
| illud sive inquisitio erat. supremo quidem die momenta | 3.1 |
| ipsa deficientis per dispositos cursores nuntiata constabat, | |
| nullo credente sic adcelerari quae tristis audiret. speciem | |
| tamen doloris animi vultu prae se tulit, securus iam odii | |
| et qui facilius dissimularet gaudium quam metum. satis con- | 4.1 |
| stabat lecto testamento Agricolae, quo coheredem optimae | |
| uxori et piissimae filiae Domitianum scripsit, laetatum eum | |
| velut honore iudicioque. tam caeca et corrupta mens adsi- | |
| duis adulationibus erat, ut nesciret a bono patre non scribi | 5 |
| heredem nisi malum principem. |