| Aderat iam annus, quo proconsulatum Africae et Asiae sor- | 42.1.1 |
| tiretur, et occiso Civica nuper nec Agricolae consilium deerat | |
| nec Domitiano exemplum. accessere quidam cogitationum | |
| principis periti, qui iturusne esset in provinciam ultro Agri- | |
| colam interrogarent. ac primo occultius quietem et otium | 2.1 |
| laudare, mox operam suam in adprobanda excusatione offerre, | |
| postremo non iam obscuri suadentes simul terrentesque per- | |
| traxere ad Domitianum. qui paratus simulatione, in ad- | 3.1 |
| rogantiam compositus, et audiit preces excusantis et, cum | |
| adnuisset, agi sibi gratias passus est, nec erubuit beneficii | |
| invidia. salarium tamen proconsulare solitum offerri et | |
| quibusdam a se ipso concessum Agricolae non dedit, sive | 5 |
| offensus non petitum, sive ex conscientia, ne quod vetuerat | |
| videretur emisse. proprium humani ingenii est odisse quem | 4.1 |
| laeseris: Domitiani vero natura praeceps in iram, et quo | |
| obscurior, eo inrevocabilior, moderatione tamen prudentia- | |
| que Agricolae leniebatur, quia non contumacia neque inani | |
| iactatione libertatis famam fatumque provocabat. sciant, | 5.1 |
| quibus moris est inlicita mirari, posse etiam sub malis prin- | |
| cipibus magnos viros esse, obsequiumque ac modestiam, si | |
| industria ac vigor adsint, eo laudis excedere, quo plerique | |
| per abrupta, sed in nullum rei publicae usum <nisi> ambi- | 5 |
| tiosa morte inclaruerunt. |