| Crebro per eos dies apud Domitianum absens accusatus, | 41.1.1 |
| absens absolutus est. causa periculi non crimen ullum aut | |
| querela laesi cuiusquam, sed infensus virtutibus princeps et | |
| gloria viri ac pessimum inimicorum genus, laudantes. et ea | 2.1 |
| insecuta sunt rei publicae tempora, quae sileri Agricolam | |
| non sinerent: tot exercitus in Moesia Daciaque et Germania | |
| et Pannonia temeritate aut per ignaviam ducum amissi, tot | |
| militares viri cum tot cohortibus expugnati et capti; nec iam | 5 |
| de limite imperii et ripa, sed de hibernis legionum et posses- | |
| sione dubitatum. ita cum damna damnis continuarentur | 3.1 |
| atque omnis annus funeribus et cladibus insigniretur, posce- | |
| batur ore vulgi dux Agricola, comparantibus cunctis vigorem, | |
| constantiam et expertum bellis animum cum inertia et | |
| formidine aliorum. quibus sermonibus satis constat Do- | 4.1 |
| mitiani quoque auris verberatas, dum optimus quisque | |
| libertorum amore et fide, pessimi malignitate et livore pro- | |
| num deterioribus principem extimulabant. sic Agricola | |
| simul suis virtutibus, simul vitiis aliorum in ipsam gloriam | 5 |
| praeceps agebatur. |