| Igitur triumphalia ornamenta et inlustris statuae honorem | 40.1.1 |
| et quidquid pro triumpho datur, multo verborum honore | |
| cumulata, decerni in senatu iubet addique insuper opinio- | |
| nem, Syriam provinciam Agricolae destinari, vacuam tum | |
| morte Atili Rufi consularis et maioribus reservatam. credi- | 2.1 |
| dere plerique libertum ex secretioribus ministeriis missum | |
| ad Agricolam codicillos, quibus ei Syria dabatur, tulisse, | |
| cum eo praecepto ut, si in Britannia foret, traderentur; | |
| eumque libertum in ipso freto Oceani obvium Agricolae, ne | 5 |
| appellato quidem eo ad Domitianum remeasse, sive verum | |
| istud, sive ex ingenio principis fictum ac compositum est. | |
| tradiderat interim Agricola successori suo provinciam quietam | 3.1 |
| tutamque. ac ne notabilis celebritate et frequentia occur- | |
| rentium introitus esset, vitato amicorum officio noctu in | |
| urbem, noctu in Palatium, ita ut praeceptum erat, venit; | |
| exceptusque brevi osculo et nullo sermone turbae servien- | 5 |
| tium inmixtus est. ceterum uti militare nomen, grave | 4.1 |
| inter otiosos, aliis virtutibus temperaret, tranquillitatem | |
| atque otium penitus hausit, cultu modicus, sermone facilis, | |
| uno aut altero amicorum comitatus, adeo ut plerique, quibus | |
| magnos viros per ambitionem aestimare mos est, viso aspecto- | 5 |
| que Agricola quaererent famam, pauci interpretarentur. |