| Ipsos Germanos indigenas crediderim minimeque aliarum | 2.1.1 |
| gentium adventibus et hospitiis mixtos, quia nec terra olim | |
| sed classibus advehebantur qui mutare sedes quaerebant, et | |
| immensus ultra utque sic dixerim adversus Oceanus raris ab | |
| orbe nostro navibus aditur. quis porro, praeter periculum | 2.1 |
| horridi et ignoti maris, Asia aut Africa aut Italia relicta | |
| Germaniam peteret, informem terris, asperam caelo, tristem | |
| cultu aspectuque nisi si patria sit? | |
| Celebrant carminibus antiquis, quod unum apud illos | 3.1 |
| memoriae et annalium genus est, Tuistonem deum terra | |
| editum. ei filium Mannum originem gentis conditoresque | |
| Manno tres filios adsignant, e quorum nominibus proximi | |
| Oceano Ingaevones, medii Herminones, ceteri Istaevones | 5 |
| vocentur. quidam, ut in licentia vetustatis, plures deo ortos | 4.1 |
| pluresque gentis appellationes, Marsos Gambrivios Suebos | |
| Vandilios adfirmant, eaque vera et antiqua nomina. ceterum | 5.1 |
| Germaniae vocabulum recens et nuper additum, quoniam | |
| qui primi Rhenum transgressi Gallos expulerint ac nunc | |
| Tungri, tunc Germani vocati sint: ita nationis nomen, non | |
| gentis, evaluisse paulatim, ut omnes primum a victore ob | 5 |
| metum, mox et a se ipsis invento nomine Germani voca- | |
| rentur. |