Fuisse et apud eos Herculem memorant, primumque 3.1.1
omnium virorum fortium ituri in proelia canunt. sunt
illis haec quoque carmina quorum relatu, quem baritum
vocant, accendunt animos futuraeque pugnae fortunam ipso
cantu augurantur; terrent enim trepidantve, prout sonuit 5
acies, nec tam vocis ille quam virtutis concentus videtur.
adfectatur praecipue asperitas soni et fractum murmur, 2.1
obiectis ad os scutis, quo plenior et gravior vox repercussu
intumescat. ceterum et Ulixen quidam opinantur longo 3.1
illo et fabuloso errore in hunc Oceanum delatum adisse
Germaniae terras, Asciburgiumque, quod in ripa Rheni
situm hodieque incolitur, ab illo constitutum nomina-
tumque; aram quin etiam Ulixi consecratam, adiecto 5
Laertae patris nomine, eodem loco olim repertam, monu-
mentaque et tumulos quosdam Graecis litteris inscriptos in
confinio Germaniae Raetiaeque adhuc extare. quae neque 4.1
confirmare argumentis neque refellere in animo est: ex
ingenio suo quisque demat vel addat fidem.