| Genus spectaculorum unum atque in omni coetu idem: | 24.1.1 |
| nudi iuvenes, quibus id ludicrum est, inter gladios se atque | |
| infestas frameas saltu iaciunt. exercitatio artem paravit, | 2.1 |
| ars decorem, non in quaestum tamen aut mercedem: quam- | |
| vis audacis lasciviae pretium est voluptas spectantium. | |
| aleam, quod mirere, sobrii inter seria exercent, tanta lucrandi | 3.1 |
| perdendive temeritate, ut, cum omnia defecerunt, extremo | |
| ac novissimo iactu de libertate ac de corpore contendant. | |
| victus voluntariam servitutem adit; quamvis iuvenior, | 4.1 |
| quamvis robustior, alligari se ac venire patitur. ea est in re | |
| prava pervicacia; ipsi fidem vocant. servos condicionis | |
| huius per commercia tradunt, ut se quoque pudore victoriae | |
| exsolvant. | 5 |